Gefunden 6596 Ergebnisse für: Eum
restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israël ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis æreis, et posuerunt in titulis in monte Sion. (Liber I Maccabaeorum 14, 26)
Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 35)
Secundum hæc fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna. (Liber I Maccabaeorum 14, 39)
et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in æternum, donec surgat propheta fidelis: (Liber I Maccabaeorum 14, 41)
Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. (Liber I Maccabaeorum 15, 10)
Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam: (Liber I Maccabaeorum 15, 11)
sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus: (Liber I Maccabaeorum 15, 12)
Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille. (Liber I Maccabaeorum 15, 18)
Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum. (Liber I Maccabaeorum 15, 20)
et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa: (Liber I Maccabaeorum 15, 26)
Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei: (Liber I Maccabaeorum 15, 28)
Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)