Gefunden 6596 Ergebnisse für: Eum
Si ad orientem iero, non apparet ; si ad occidentem, non intelligam eum. (Liber Iob 23, 8)
Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. (Liber Iob 23, 9)
Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. (Liber Iob 23, 15)
Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. (Liber Iob 23, 16)
Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. (Liber Iob 24, 1)
Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea? (Liber Iob 24, 25)
Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. (Liber Iob 25, 2)
Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum? (Liber Iob 26, 4)
Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. (Liber Iob 27, 2)
Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. (Liber Iob 27, 6)
Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? (Liber Iob 27, 9)
aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore? (Liber Iob 27, 10)