Gefunden 6596 Ergebnisse für: Eum
Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. (Liber Iob 12, 4)
Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. (Liber Iob 12, 6)
Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. (Liber Iob 12, 16)
Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. (Liber Iob 12, 18)
Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris. (Liber Iob 13, 17)
Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti: (Liber Iob 13, 27)
Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? (Liber Iob 14, 3)
Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum. (Liber Iob 14, 20)
Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. (Liber Iob 15, 3)
Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? (Liber Iob 15, 13)
Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. (Liber Iob 15, 24)
Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. (Liber Iob 15, 25)