Gefunden 6596 Ergebnisse für: Eum
Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas. (Liber I Paralipomenon 22, 13)
Præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum: (Liber I Paralipomenon 22, 17)
Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini. (Liber I Paralipomenon 22, 19)
Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël. (Liber I Paralipomenon 23, 1)
Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas. (Liber I Paralipomenon 23, 2)
Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres. (Liber I Paralipomenon 23, 8)
Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum. (Liber I Paralipomenon 23, 25)
Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 6)
Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël. (Liber I Paralipomenon 24, 19)
Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia. (Liber I Paralipomenon 24, 20)
Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim. (Liber I Paralipomenon 25, 20)
Filii Meselemiæ: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus, (Liber I Paralipomenon 26, 2)