Mosaico decorativo

Gefunden 6596 Ergebnisse für: Eum

  • Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israël, duodecim annis : in Thersa regnavit sex annis. (Liber I Regum 16, 23)

  • Emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti : et ædificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam. (Liber I Regum 16, 24)

  • Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 25)

  • Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israël, ut irritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis. (Liber I Regum 16, 26)

  • Reliqua autem sermonum Amri, et prælia ejus quæ gessit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ? (Liber I Regum 16, 27)

  • Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis. (Liber I Regum 16, 29)

  • Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 30)

  • Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat : insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum. (Liber I Regum 16, 31)

  • et plantavit lucum : et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 33)

  • Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. (Liber I Regum 17, 1)

  • Et factum est verbum Domini ad eum, dicens : (Liber I Regum 17, 2)

  • Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens : (Liber I Regum 17, 8)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina