Mosaico decorativo

Gefunden 6596 Ergebnisse für: Eum

  • Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë. (Liber I Samuelis 31, 8)

  • Et præciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis: et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis. (Liber I Samuelis 31, 9)

  • Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi. (Liber II Samuelis 1, 3)

  • Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. (Liber II Samuelis 1, 4)

  • Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei, (Liber II Samuelis 1, 6)

  • dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum. (Liber II Samuelis 1, 8)

  • Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc. (Liber II Samuelis 1, 10)

  • et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio. (Liber II Samuelis 1, 12)

  • Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? (Liber II Samuelis 1, 14)

  • Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. (Liber II Samuelis 1, 15)

  • Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. (Liber II Samuelis 1, 16)

  • (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: Considera, Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati. (Liber II Samuelis 1, 18)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina