Gefunden 272 Ergebnisse für: Estis
Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis. (Evangelium secundum Lucam 12, 3)
sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. (Evangelium secundum Lucam 12, 7)
Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? (Evangelium secundum Lucam 12, 24)
Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? (Evangelium secundum Lucam 12, 26)
Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. (Evangelium secundum Lucam 16, 15)
vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. (Evangelium secundum Lucam 22, 28)
Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? (Evangelium secundum Lucam 24, 17)
Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? (Evangelium secundum Lucam 24, 38)
Vos autem testes estis horum. (Evangelium secundum Lucam 24, 48)
Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 26)
Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis? (Evangelium secundum Ioannem 7, 47)
Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 23)
