Gefunden 946 Ergebnisse für: Erit
Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. (Liber Proverbiorum 12, 27)
Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur. (Liber Proverbiorum 13, 20)
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. (Liber Proverbiorum 14, 14)
Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. (Liber Proverbiorum 14, 15)
Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. (Liber Proverbiorum 14, 20)
Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. (Liber Proverbiorum 14, 21)
In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. (Liber Proverbiorum 14, 23)
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)
Labia sapientium disseminabunt scientiam ; cor stultorum dissimile erit. (Liber Proverbiorum 15, 7)
Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus. (Liber Proverbiorum 17, 5)
Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. (Liber Proverbiorum 18, 1)
Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater. (Liber Proverbiorum 18, 24)