Gefunden 1299 Ergebnisse für: Ergo
clamante Gaal filio Obed: Quis est Abimelech, et quæ est Sichem, ut serviamus ei? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviemus ei? (Liber Iudicum 9, 28)
Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech, (Liber Iudicum 9, 39)
Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech, (Liber Iudicum 9, 42)
Quibus ille respondit: Quia tulit Israël terram meam, quando ascendit de Ægypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam. (Liber Iudicum 11, 13)
Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorrhæum, pugnante contra illum populo suo Israël, et tu nunc vis possidere terram ejus? (Liber Iudicum 11, 23)
Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon, (Liber Iudicum 11, 29)
interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat: Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia. (Liber Iudicum 12, 6)
Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas: (Liber Iudicum 13, 4)
Descendit ergo Samson in Thamnatha: vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim, (Liber Iudicum 14, 1)
Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo. (Liber Iudicum 14, 11)
Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis. (Liber Iudicum 15, 11)
Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas? (Liber Iudicum 16, 6)
