Gefunden 163 Ergebnisse für: Ephraim

  • in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim: afflictusque est Israël nimis. (Liber Iudicum 10, 9)

  • Ecce autem in Ephraim orta est seditio: nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? igitur incendemus domum tuam. (Liber Iudicum 12, 1)

  • Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim: percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse. (Liber Iudicum 12, 4)

  • Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset: Obsecro ut me transire permittatis: dicebant ei Galaaditæ: Numquid Ephrathæus es? quo dicente: Non sum: (Liber Iudicum 12, 5)

  • interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat: Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia. (Liber Iudicum 12, 6)

  • mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec. (Liber Iudicum 12, 15)

  • Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, (Liber Iudicum 17, 1)

  • Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ, (Liber Iudicum 17, 8)

  • Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michæ, requieverunt ibi: (Liber Iudicum 18, 2)

  • Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michæ, (Liber Iudicum 18, 13)

  • Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Juda: (Liber Iudicum 19, 1)

  • Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vesperi, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa: homines autem regionis illius erant filii Jemini. (Liber Iudicum 19, 16)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina