Gefunden 2192 Ergebnisse für: Eos
Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam. (Liber Psalmorum 77, 38)
Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis: (Liber Psalmorum 77, 42)
sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos ; (Liber Psalmorum 77, 43)
Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos ; (Liber Psalmorum 77, 45)
misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos. (Liber Psalmorum 77, 49)
et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto: (Liber Psalmorum 77, 52)
et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. (Liber Psalmorum 77, 53)
Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus ; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ; (Liber Psalmorum 77, 54)
Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos. (Liber Psalmorum 77, 72)
Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis. (Liber Psalmorum 80, 13)
pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. (Liber Psalmorum 80, 15)
Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. (Liber Psalmorum 80, 17)