Gefunden 2192 Ergebnisse für: Eos
Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. (Liber Iob 40, 7)
Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. (Liber Iob 40, 8)
Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job. (Liber Iob 42, 9)
Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. (Liber Psalmorum 2, 4)
Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. (Liber Psalmorum 2, 5)
Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. (Liber Psalmorum 2, 9)
Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. (Liber Psalmorum 5, 9)
Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. (Liber Psalmorum 5, 11)
Turbatus est a furore oculus meus ; inveteravi inter omnes inimicos meos. (Liber Psalmorum 6, 8)
Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt. (Liber Psalmorum 9, 21)
Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor. (Liber Psalmorum 9, 35)
Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. (Liber Psalmorum 10, 7)