Gefunden 2192 Ergebnisse für: Eos
Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur. (Liber Deuteronomii 30, 7)
Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis: (Liber Deuteronomii 30, 17)
et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie ; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum. (Liber Deuteronomii 31, 2)
Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos. (Liber Deuteronomii 31, 4)
Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo. (Liber Deuteronomii 31, 16)
Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos. (Liber Deuteronomii 31, 18)
Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum. (Liber Deuteronomii 31, 20)
Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram. (Liber Deuteronomii 31, 28)
Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. (Liber Deuteronomii 32, 11)
Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. (Liber Deuteronomii 32, 21)
Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. (Liber Deuteronomii 32, 23)
Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. (Liber Deuteronomii 32, 24)