Gefunden 2192 Ergebnisse für: Eos
Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos. (Prophetia Ionae 1, 13)
et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis: et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum. (Prophetia Michaeae 2, 8)
Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. (Prophetia Michaeae 2, 13)
Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. (Prophetia Michaeae 3, 4)
Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebræ vobis pro divinatione ; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies. (Prophetia Michaeae 3, 6)
et ponam claudicantem in reliquias, et eam quæ laboraverat, in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in æternum. (Prophetia Michaeae 4, 7)
Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi fœnum areæ. (Prophetia Michaeae 4, 12)
Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël. (Prophetia Michaeae 5, 3)
Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. (Prophetia Nahum 2, 2)
Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea. (Prophetia Habacuc 2, 17)
Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum: et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem. (Prophetia Habacuc 3, 19)
et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ; (Prophetia Sophoniae 1, 5)