Gefunden 1607 Ergebnisse für: Eorum
Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. (Evangelium secundum Lucam 9, 46)
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. (Evangelium secundum Lucam 11, 17)
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. (Evangelium secundum Lucam 11, 48)
Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. (Evangelium secundum Lucam 13, 1)
Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. (Evangelium secundum Lucam 13, 10)
In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. (Evangelium secundum Lucam 20, 33)
Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. (Evangelium secundum Lucam 22, 24)
Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. (Evangelium secundum Lucam 22, 25)
Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. (Evangelium secundum Lucam 22, 55)
Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. (Evangelium secundum Lucam 23, 1)
At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 23)
Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 24)
