Gefunden 2391 Ergebnisse für: Enim
Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: (Liber Ecclesiasticus 16, 3)
Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram. (Liber Ecclesiasticus 16, 12)
in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura? (Liber Ecclesiasticus 16, 17)
Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est. (Liber Ecclesiasticus 16, 22)
Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt. (Liber Ecclesiasticus 17, 29)
quis enim investigabit magnalia ejus? (Liber Ecclesiasticus 18, 3)
Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum. (Liber Ecclesiasticus 18, 32)
Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitæ tuæ. (Liber Ecclesiasticus 18, 33)
audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper. (Liber Ecclesiasticus 19, 9)
Corripe amicum, sæpe enim fit commissio: (Liber Ecclesiasticus 19, 15)
quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris, (Liber Ecclesiasticus 19, 17)
Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum. (Liber Ecclesiasticus 20, 4)