Gefunden 2391 Ergebnisse für: Enim
Confringentur enim rami inconsummati ; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. (Liber Sapientiae 4, 5)
Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua. (Liber Sapientiae 4, 6)
senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, (Liber Sapientiae 4, 8)
Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia. (Liber Sapientiae 4, 12)
placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia, (Liber Sapientiae 4, 14)
Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. (Liber Sapientiae 4, 17)
Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter tormenta patientur. (Liber Sapientiae 6, 7)
Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. (Liber Sapientiae 6, 8)
Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. (Liber Sapientiae 6, 11)
Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ; assidentem enim illam foribus suis inveniet. (Liber Sapientiae 6, 15)
Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia. (Liber Sapientiae 6, 18)
nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. (Liber Sapientiae 7, 5)