Gefunden 2391 Ergebnisse für: Enim
Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. (Liber I Maccabaeorum 4, 20)
Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum: erat enim exercitus magnus valde, et fortis. (Liber I Maccabaeorum 6, 41)
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius: propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)
Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. (Liber I Maccabaeorum 7, 11)
Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non decipiet nos: (Liber I Maccabaeorum 7, 14)
Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta: multa enim erant valde. (Liber I Maccabaeorum 9, 22)
Et dixit ad suos Jonathas: Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: (Liber I Maccabaeorum 9, 44)
ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi. (Liber I Maccabaeorum 9, 45)
Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos: (Liber I Maccabaeorum 10, 4)
recordabitur enim omnium malorum, quæ fecimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus. (Liber I Maccabaeorum 10, 5)
tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei: erat enim hæc eis ad refugium. (Liber I Maccabaeorum 10, 14)