Gefunden 2391 Ergebnisse für: Enim
Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. (Liber I Paralipomenon 5, 22)
Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant. (Liber I Paralipomenon 6, 54)
Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios. (Liber I Paralipomenon 7, 4)
De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur. (Liber I Paralipomenon 9, 28)
Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum. (Liber I Paralipomenon 11, 2)
Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis: te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ. (Liber I Paralipomenon 12, 18)
Hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos: omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu. (Liber I Paralipomenon 12, 21)
De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 29)
Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes: præparaverant enim eis fratres sui. (Liber I Paralipomenon 12, 39)
et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul. (Liber I Paralipomenon 13, 3)
Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo. (Liber I Paralipomenon 13, 4)
Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. (Liber I Paralipomenon 14, 15)
