Gefunden 2391 Ergebnisse für: Enim
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 5)
Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 9)
vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 14)
prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 16)
Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)
vos enim estis gloria nostra et gaudium. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 20)
ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 3)
Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 9)
Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 2)
Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 3)
Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 7)
De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 9)
