Gefunden 2391 Ergebnisse für: Enim
Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. (Epistula II ad Corinthios 8, 12)
Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate. (Epistula II ad Corinthios 8, 13)
Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. (Epistula II ad Corinthios 8, 21)
Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos. (Epistula II ad Corinthios 9, 2)
Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. (Epistula II ad Corinthios 9, 7)
In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. (Epistula II ad Corinthios 10, 3)
Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant: sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis. (Epistula II ad Corinthios 10, 12)
Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. (Epistula II ad Corinthios 10, 14)
Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. (Epistula II ad Corinthios 10, 18)
æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. (Epistula II ad Corinthios 11, 2)
Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. (Epistula II ad Corinthios 11, 5)
Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. (Epistula II ad Corinthios 11, 14)
