Mosaico decorativo

Gefunden 2391 Ergebnisse für: Enim

  • similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. (Evangelium secundum Lucam 6, 48)

  • diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. (Evangelium secundum Lucam 7, 5)

  • Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: (Evangelium secundum Lucam 7, 6)

  • Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. (Evangelium secundum Lucam 7, 28)

  • Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet. (Evangelium secundum Lucam 7, 33)

  • Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. (Evangelium secundum Lucam 8, 17)

  • Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. (Evangelium secundum Lucam 8, 18)

  • Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta. (Evangelium secundum Lucam 8, 29)

  • Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 40)

  • Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. (Evangelium secundum Lucam 9, 24)

  • Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? (Evangelium secundum Lucam 9, 25)

  • Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. (Evangelium secundum Lucam 9, 44)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina