Gefunden 2391 Ergebnisse für: Enim
qui enim non est adversum vos, pro vobis est. (Evangelium secundum Marcum 9, 39)
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. (Evangelium secundum Marcum 9, 40)
Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. (Evangelium secundum Marcum 9, 48)
Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. (Evangelium secundum Marcum 10, 14)
Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones. (Evangelium secundum Marcum 10, 22)
Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. (Evangelium secundum Marcum 10, 27)
Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)
Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. (Evangelium secundum Marcum 11, 18)
Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. (Evangelium secundum Marcum 11, 32)
Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. (Evangelium secundum Marcum 12, 12)
Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? (Evangelium secundum Marcum 12, 14)
In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. (Evangelium secundum Marcum 12, 23)