Gefunden 2391 Ergebnisse für: Enim
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 14)
Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 16)
In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 28)
In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 30)
Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 3)
Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 4)
Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 5)
Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 8)
Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 9)
Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 13)
Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 17)
Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 19)