Gefunden 2975 Ergebnisse für: End
Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. (Actus Apostolorum 20, 10)
Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. (Actus Apostolorum 20, 11)
Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. (Actus Apostolorum 20, 13)
Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. (Actus Apostolorum 20, 28)
Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus. (Actus Apostolorum 20, 32)
Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. (Actus Apostolorum 20, 35)
Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus. (Actus Apostolorum 21, 2)
Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. (Actus Apostolorum 21, 4)
Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua. (Actus Apostolorum 21, 6)
Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. (Actus Apostolorum 21, 7)
Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam. (Actus Apostolorum 21, 12)
Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem. (Actus Apostolorum 21, 15)
