Gefunden 4986 Ergebnisse für: Eliseus Autem Rex Et Heliseus
et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui, et throno illius, sit pax usque in æternum a Domino. (Liber I Regum 2, 33)
Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum : sanguis tuus erit super caput tuum. (Liber I Regum 2, 37)
Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth : nuntiatumque est Semei quod servi ejus issent in Geth. (Liber I Regum 2, 39)
Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset. (Liber I Regum 2, 41)
Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama. (Liber I Regum 3, 3)
Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens : Postula quod vis ut dem tibi. (Liber I Regum 3, 5)
Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo : ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum. (Liber I Regum 3, 7)
Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos. (Liber I Regum 3, 14)
Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et hæc : et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. (Liber I Regum 3, 18)
Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte : dormiens quippe oppressit eum. (Liber I Regum 3, 19)
Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo : suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. (Liber I Regum 3, 20)
Responditque altera mulier : Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris : filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege. (Liber I Regum 3, 22)