Mosaico decorativo

Gefunden 398 Ergebnisse für: Elá

  • Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis: (Liber Ecclesiasticus 43, 22)

  • consiliatus sum enim ut facerem illam. Zelatus sum bonum, et non confundar. (Liber Ecclesiasticus 51, 24)

  • Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri ; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. (Liber Isaiae 6, 2)

  • Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. (Liber Isaiae 22, 8)

  • Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 22, 14)

  • Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. (Liber Isaiae 23, 1)

  • Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes. (Liber Isaiae 25, 7)

  • Domine, exaltetur manus tua, et non videant ; videant, et confundantur zelantes populi ; et ignis hostes tuos devoret. (Liber Isaiae 26, 11)

  • Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. (Liber Isaiae 26, 21)

  • In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum. (Liber Isaiae 28, 11)

  • Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum ; (Liber Isaiae 30, 1)

  • Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. (Liber Isaiae 32, 2)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina