Mosaico decorativo

Gefunden 4364 Ergebnisse für: Ejus

  • eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon : et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus. (Liber I Regum 11, 33)

  • Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea. (Liber I Regum 11, 34)

  • Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus : (Liber I Regum 11, 35)

  • filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. (Liber I Regum 11, 36)

  • Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis. (Liber I Regum 11, 41)

  • Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui : regnavitque Roboam filius ejus pro eo. (Liber I Regum 11, 43)

  • At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto. (Liber I Regum 12, 2)

  • iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait : Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic ? (Liber I Regum 12, 6)

  • Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens : Apprehendite eum. Et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se. (Liber I Regum 13, 4)

  • et reduxit secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. (Liber I Regum 13, 19)

  • Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere : asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver. (Liber I Regum 13, 24)

  • et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantes juxta cadaver : non comedit leo de cadavere, nec læsit asinum. (Liber I Regum 13, 28)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina