Mosaico decorativo

Gefunden 4364 Ergebnisse für: Ejus

  • si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris præcepta ejus et cæremonias, quæ in hac lege conscripta sunt: et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua. (Liber Deuteronomii 30, 10)

  • ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac cæremonias atque judicia: et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 30, 16)

  • et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis. (Liber Deuteronomii 30, 20)

  • Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum. (Liber Deuteronomii 31, 20)

  • Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum. (Liber Deuteronomii 31, 21)

  • Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. (Liber Deuteronomii 32, 4)

  • Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. (Liber Deuteronomii 32, 5)

  • Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus. (Liber Deuteronomii 32, 9)

  • Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus: (Liber Deuteronomii 32, 12)

  • Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui. (Liber Deuteronomii 32, 43)

  • Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. (Liber Deuteronomii 33, 2)

  • Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. (Liber Deuteronomii 33, 3)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina