Gefunden 4364 Ergebnisse für: Ejus
Quæ flens suspexit ad cælum: erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. (Prophetia Danielis 13, 35)
Exaudivit autem Dominus vocem ejus. (Prophetia Danielis 13, 44)
Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. (Prophetia Danielis 13, 63)
Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus. (Prophetia Danielis 13, 65)
Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. (Prophetia Danielis 14, 1)
Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis: Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini. (Prophetia Danielis 14, 7)
Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum ejus. (Prophetia Danielis 14, 21)
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 35)
Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. (Prophetia Danielis 14, 41)
Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël. (Prophetia Osee 1, 4)
Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum. (Prophetia Osee 1, 6)
Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester. (Prophetia Osee 1, 9)