Gefunden 4364 Ergebnisse für: Ejus
Afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini ejus ; adorate Dominum in atrio sancto ejus. (Liber Psalmorum 28, 2)
Vox Domini præparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam. (Liber Psalmorum 28, 9)
Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus. (Liber Psalmorum 29, 5)
Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. (Liber Psalmorum 29, 6)
Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. (Liber Psalmorum 30, 24)
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. (Liber Psalmorum 31, 2)
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. (Liber Psalmorum 32, 4)
Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. (Liber Psalmorum 32, 6)
Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. (Liber Psalmorum 32, 11)
Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi. (Liber Psalmorum 32, 12)
Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus: (Liber Psalmorum 32, 18)
Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. (Liber Psalmorum 32, 21)