Gefunden 4364 Ergebnisse für: Ejus
Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. (Liber Iob 24, 20)
Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. (Liber Iob 24, 23)
Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? (Liber Iob 25, 3)
Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: (Liber Iob 25, 5)
Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis? (Liber Iob 26, 2)
Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. (Liber Iob 26, 11)
In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. (Liber Iob 26, 12)
Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. (Liber Iob 26, 13)
Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? (Liber Iob 26, 14)
Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? (Liber Iob 27, 8)
Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? (Liber Iob 27, 9)
Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: (Liber Iob 27, 14)