Gefunden 456 Ergebnisse für: Ehe
Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum. (Liber II Samuelis 15, 5)
Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethæum, cujus hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium. (Liber II Samuelis 21, 19)
Et David erat in præsidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. (Liber II Samuelis 23, 14)
Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam ! (Liber II Samuelis 23, 15)
Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, (Liber II Samuelis 23, 16)
Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem, (Liber II Samuelis 23, 24)
Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset : fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. (Liber I Regum 2, 28)
Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus : quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. (Liber I Regum 3, 21)
Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes. (Liber I Regum 11, 30)
Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens : Apprehendite eum. Et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se. (Liber I Regum 13, 4)
Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab : erat autem fames vehemens in Samaria. (Liber I Regum 18, 2)
Dixitque Elias ad eos : Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi. (Liber I Regum 18, 40)