Gefunden 1710 Ergebnisse für: Ego
Et respondit vir Israël ad viros Juda, et ait: Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te: cur fecisti mihi injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum? Durius autem responderunt viri Juda viris Israël. (Liber II Samuelis 19, 43)
Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillæ tuæ. Qui respondit: Audio. (Liber II Samuelis 20, 17)
Nonne ego sum quæ respondeo veritatem in Israël, et tu quæris subvertere civitatem et evertere matrem in Israël? quare præcipitas hæreditatem Domini? (Liber II Samuelis 20, 19)
Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. (Liber II Samuelis 21, 6)
Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cædentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. (Liber II Samuelis 24, 17)
Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens : Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum. (Liber I Regum 1, 5)
Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos. (Liber I Regum 1, 14)
Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores. (Liber I Regum 1, 21)
Ego ingredior viam universæ terræ : confortare, et esto vir. (Liber I Regum 2, 2)
Et ait Bethsabee : Bene : ego loquar pro te regi. (Liber I Regum 2, 18)
Dixitque ei : Petitionem unam parvulam ego deprecor a te : ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam. (Liber I Regum 2, 20)
Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo : ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum. (Liber I Regum 3, 7)