Gefunden 1710 Ergebnisse für: Ego
Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 31)
Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 34)
Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: (Evangelium secundum Ioannem 5, 36)
Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 43)
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 45)
Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere. (Evangelium secundum Ioannem 6, 20)
Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)
Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 40)
Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi, (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 44)
Ego sum panis vitæ. (Evangelium secundum Ioannem 6, 48)
Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)