Gefunden 1007 Ergebnisse für: Ecce
Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul ; vicinus et proximus peribunt. (Liber Ieremiae 6, 21)
Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. (Liber Ieremiae 6, 22)
Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis: (Liber Ieremiae 7, 8)
Ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terræ: et succendetur, et non extinguetur. (Liber Ieremiae 7, 20)
Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis: et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus. (Liber Ieremiae 7, 32)
Exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelæ, et ecce formido. (Liber Ieremiae 8, 15)
Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 8, 17)
Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis? (Liber Ieremiae 8, 19)
Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei? (Liber Ieremiae 9, 7)
idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis. (Liber Ieremiae 9, 15)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium, (Liber Ieremiae 9, 25)
quia hæc dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur. (Liber Ieremiae 10, 18)
