Mosaico decorativo

Gefunden 698 Ergebnisse für: Eat

  • Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. (Actus Apostolorum 20, 35)

  • Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. (Actus Apostolorum 22, 10)

  • Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. (Actus Apostolorum 25, 16)

  • De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, (Actus Apostolorum 26, 2)

  • Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. (Epistula ad Romanos 1, 20)

  • qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. (Epistula ad Romanos 1, 25)

  • Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: (Epistula ad Romanos 4, 6)

  • Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. (Epistula ad Romanos 4, 7)

  • Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. (Epistula ad Romanos 4, 8)

  • Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 9)

  • vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. (Epistula ad Romanos 5, 7)

  • Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina