Gefunden 698 Ergebnisse für: Eat
Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 12)
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem ædificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. (Prophetia Malachiae 3, 15)
Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 3)
Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 4)
Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 5)
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 6)
Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 7)
Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 8)
Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 9)
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 11)
neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 15)