Gefunden 1846 Ergebnisse für: Eam
Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israël et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam, et per salutem animæ tuæ, non faciam rem hanc. (Liber II Samuelis 11, 11)
Et dixit David ad nuntium: Hæc dices Joab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos. (Liber II Samuelis 11, 25)
Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino. (Liber II Samuelis 11, 27)
Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea: quæ genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon: et Dominus dilexit eum. (Liber II Samuelis 12, 24)
Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam: ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. (Liber II Samuelis 12, 28)
Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath: cumque dimicasset, cepit eam. (Liber II Samuelis 12, 29)
et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus ægrotaret: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. (Liber II Samuelis 13, 2)
Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait: Veni, cuba mecum, soror mea. (Liber II Samuelis 13, 11)
Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed prævalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea. (Liber II Samuelis 13, 14)
Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade. (Liber II Samuelis 13, 15)
Quæ respondit ei: Majus est hoc malum quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam: (Liber II Samuelis 13, 16)
sed vocato puero qui ministrabat ei, dixit: Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam. (Liber II Samuelis 13, 17)