Gefunden 1846 Ergebnisse für: Eam
At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus: (Liber Leviticus 14, 36)
Reversusque die septimo, considerabit eam: si invenerit crevisse lepram, (Liber Leviticus 14, 39)
Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate: (Liber Leviticus 14, 48)
purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo. (Liber Leviticus 14, 52)
Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum: (Liber Leviticus 15, 20)
Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. (Liber Leviticus 16, 4)
et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. (Liber Leviticus 17, 9)
Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, (Liber Leviticus 17, 10)
Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. (Liber Leviticus 18, 27)
eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis. (Liber Leviticus 19, 6)
Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20, 3)
ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 5)
