Gefunden 1846 Ergebnisse für: Eam

  • Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. (Epistula I ad Corinthios 16, 4)

  • Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. (Epistula II ad Corinthios 1, 23)

  • Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. (Epistula II ad Corinthios 2, 3)

  • Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis. (Epistula II ad Corinthios 2, 4)

  • Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. (Epistula II ad Corinthios 3, 18)

  • sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, (Epistula II ad Corinthios 6, 4)

  • eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. (Epistula II ad Corinthios 6, 13)

  • Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, (Epistula II ad Corinthios 8, 16)

  • Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. (Epistula II ad Corinthios 10, 2)

  • ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. (Epistula II ad Corinthios 12, 21)

  • Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus. (Epistula II ad Corinthios 13, 7)

  • Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, (Epistula ad Galatas 1, 13)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina