Mosaico decorativo

Gefunden 635 Ergebnisse für: Domum

  • Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti. (Liber Proverbiorum 11, 29)

  • Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet. (Liber Proverbiorum 14, 1)

  • Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ. (Liber Proverbiorum 15, 25)

  • Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. (Liber Proverbiorum 15, 27)

  • Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. (Liber Proverbiorum 17, 16)

  • Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. (Liber Proverbiorum 24, 27)

  • Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul. (Liber Proverbiorum 27, 10)

  • Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali. (Liber Ecclesiastes 4, 17)

  • Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes. (Liber Ecclesiastes 12, 5)

  • Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ. (Canticum Canticorum 3, 4)

  • Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. (Canticum Canticorum 8, 2)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina