Gefunden 113 Ergebnisse für: Domos

  • Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. (Liber Ecclesiasticus 3, 11)

  • Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. (Liber Ecclesiasticus 41, 8)

  • Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras. (Liber Ecclesiasticus 49, 15)

  • et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. (Liber Isaiae 22, 10)

  • Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam ; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. (Liber Isaiae 23, 13)

  • Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis ! (Liber Isaiae 32, 13)

  • Et ædificabunt domos, et habitabunt ; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. (Liber Isaiae 65, 21)

  • quia ascendit mors per fenestras nostras ; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis. (Liber Ieremiae 9, 21)

  • Si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem in die sabbati, succendam ignem in portis ejus, et devorabit domos Jerusalem, et non extinguetur. (Liber Ieremiae 17, 27)

  • Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidæ atque campestris, ait Dominus: qui dicitis: Quis percutiet nos? et quis ingredietur domos nostras? (Liber Ieremiae 21, 13)

  • Ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructum eorum. (Liber Ieremiae 29, 5)

  • Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum. (Liber Ieremiae 29, 28)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina