Gefunden 3336 Ergebnisse für: Dominus
Hæc dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculæ, sic eruentur filii Israël, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato. (Prophetia Amos 3, 12)
Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum ; (Prophetia Amos 3, 13)
Et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva, et peribunt domus eburneæ, et dissipabuntur ædes multæ, dicit Dominus. (Prophetia Amos 3, 15)
Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. (Prophetia Amos 4, 2)
Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 3)
Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 4, 5)
Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 6)
Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 8)
Percussi vos in vento urente, et in aurugine: multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca: et non redistis ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 9)
Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 10)
Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 11)
Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus. (Prophetia Amos 4, 13)
