Gefunden 3336 Ergebnisse für: Dominus
quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem justos Dominus. (Liber Psalmorum 36, 17)
Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit. (Liber Psalmorum 36, 18)
Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. (Liber Psalmorum 36, 24)
quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit. (Liber Psalmorum 36, 28)
Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi. (Liber Psalmorum 36, 33)
Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo. (Liber Psalmorum 36, 40)
Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est. (Liber Psalmorum 38, 8)
Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te ; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 39, 17)
Ego autem mendicus sum et pauper ; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es ; Deus meus, ne tardaveris. (Liber Psalmorum 39, 18)
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. (Liber Psalmorum 40, 2)
Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. (Liber Psalmorum 40, 3)
Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. (Liber Psalmorum 40, 4)