Mosaico decorativo

Gefunden 3336 Ergebnisse für: Dominus

  • Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? (Liber Iob 1, 8)

  • Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)

  • et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. (Liber Iob 1, 21)

  • ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. (Liber Iob 2, 2)

  • Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. (Liber Iob 2, 3)

  • Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva. (Liber Iob 2, 6)

  • Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: (Liber Iob 38, 1)

  • Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job: (Liber Iob 39, 31)

  • Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: (Liber Iob 40, 1)

  • Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. (Liber Iob 42, 7)

  • Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job. (Liber Iob 42, 9)

  • Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia. (Liber Iob 42, 10)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina