Gefunden 4456 Ergebnisse für: Dominus Deus
ubi locutus est Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 20, 23)
Fecit Moyses ut præceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. (Liber Numeri 20, 27)
Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. (Liber Numeri 21, 3)
Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, (Liber Numeri 21, 6)
et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. (Liber Numeri 21, 8)
Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. (Liber Numeri 21, 16)
Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. (Liber Numeri 21, 34)
ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: (Liber Numeri 22, 8)
Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. (Liber Numeri 22, 12)
Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. (Liber Numeri 22, 13)
Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. (Liber Numeri 22, 19)
Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. (Liber Numeri 22, 20)