Gefunden 4456 Ergebnisse für: Dominus Deus
In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ, et sertum exsultationis residuo populi sui ; (Liber Isaiae 28, 5)
Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ; qui crediderit, non festinet. (Liber Isaiae 28, 16)
Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ; sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo. (Liber Isaiae 28, 21)
Et erudiet illum in judicio ; Deus suus docebit illum. (Liber Isaiae 28, 26)
Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis ; claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. (Liber Isaiae 29, 10)
Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, (Liber Isaiae 29, 13)
Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet ; (Liber Isaiae 29, 22)
Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum ; (Liber Isaiae 30, 1)
Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis, (Liber Isaiae 30, 15)
Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum ! (Liber Isaiae 30, 18)
Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem ; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum. (Liber Isaiae 30, 20)
et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit. (Liber Isaiae 30, 26)