Gefunden 4456 Ergebnisse für: Dominus Deus
Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti, (Liber Isaiae 14, 3)
Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, (Liber Isaiae 14, 5)
Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum ; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus ; (Liber Isaiae 14, 22)
et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 14, 23)
Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit ; et quomodo mente tractavi, (Liber Isaiae 14, 24)
Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta ; et quis avertet eam? (Liber Isaiae 14, 27)
Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus. (Liber Isaiae 14, 32)
Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. (Liber Isaiae 16, 13)
Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus. (Liber Isaiae 16, 14)
Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco ; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 17, 3)
Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël. (Liber Isaiae 17, 6)
Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. (Liber Isaiae 18, 4)