Mosaico decorativo

Gefunden 749 Ergebnisse für: Dominum

  • Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. (Liber Esther 13, 18)

  • Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat. (Liber Esther 14, 1)

  • Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius. (Liber Esther 14, 3)

  • et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte. (Liber Esther 15, 3)

  • Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: (Liber Iob 5, 8)

  • Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. (Liber Psalmorum 2, 2)

  • Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo. (Liber Psalmorum 3, 5)

  • Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem iræ suæ, non quæret. (Liber Psalmorum 9, 25)

  • Dominum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. (Liber Psalmorum 13, 5)

  • Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit ; (Liber Psalmorum 14, 4)

  • Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. (Liber Psalmorum 15, 7)

  • Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear. (Liber Psalmorum 15, 8)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina